

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 59: Versus 16
Et vidit.[ID.]Ostenso, quia poenituerunt, ostendit non placuisse Domino poenitentiam eorum, quia non puro corde plures poenituerunt.Quia non est vir.Mente omnes effeminati sunt, sicut et illud,Vocavi et non erat qui audiret.Et salvavit sibi.Pater, scilicet per Filium gentes,Et justitia ejus,vel misericordia secundum LXX confirmabit eum qui voluerit converti: non merito, sed misericordia et justitia. Justum enim est ut poenitenti creaturae Creator parcat, quae meritis suis salvari non poterat.